1236.03.04

04 March [1236]
Duke Barnim I. of Pommerania grants the Templars freedom from paying the dues in all of his territories. - Or. Berlin GStA Templerorden Nr. 5 (A) Archiv-Reg.: J Nr. 2, 29
Edited Lüpke no.15, p.20

Ego Barnim dei gratia dux Slauorum universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui salutis omnium est amator.

Superna inspirante clementia mente concipitur opus bonum, per quod beatitudo perpetua emercari poterit et conquiri necnon etiam terra inde viventium introitur, illa videlicet, de qua psalmista asserit dominum omnium efflagitans: portio mea, domine sit in tera viventium.

Notum itaque sit tam presentibus quam futuris, quod nos tacti spiritus sancti afflamine ad honorem dei et in subsidium terre sancte fratrumque militie Templi talem concessimus libertatem per totam terram nostram, ut nec ipsi nec homines eorum, qui ad partes nostras sunt deinceps transituri, ulla penitus exacione thelonei vexabuntur.

Ut autem hec nostra concessio et donatio libertatis inconvulsa perpetuo et inviolabilis permaneat, presentibus eam litteris bonum duximus cum sigilli nostri appenditiis communire, testibus quoque idoneis voluimus roborare, quorum nomina sunt hec: Prizniborus camerarius, Stephanus dapifer Sulizlaus Thesseradoviz, Rimboldus, Retimarus de Gardiz, Nycholaus scriptor et alii quam plures.

Datum in Spandow, IIII nonas martii, anno dominice incarnationis MCCXXXVI.



first adaptation 05.06.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar