1235.08.23.
Parum vobis forsitan videbatur quod fere per totum orbem Christianum contra vos clamatur a multis, qui prava solent etiam suspiciari de rectis, nisi diebus hiis produceretis in actum, unde merito contra vos debeat scandalum suscitari.
Ecce tristes audivimus et accepimus cum dolore quod vos, Terre Sancte, que funiculus est hereditatis dominice, deputati custodes, ad perdendum eam videmini anhelare, dum levi occasione, quorumdam molendinorum videlicet, super quibus exorta inter vos controversia per venerabilem fratrem nostrum [...] Ravennat[em] archiepiscopum, Apostolice sedis legatum, dicitur terminata, concitati iracundie spiritu et indignationis fervore succensi, in vos ipsos bella convertitis, qui, crucem tollentes post Christum, profratribus et dicte Terre defensione animas ponere devovistis; quod nichil esse videtur, quam Paganis exponere dicte Terre reliquias que supersunt, et scandalizare gravissime totum Christianum, cujus defectus circa tuitionem Terre predicte suppleri per vestram sollicitudinem sperabatur; ex quo, dum recolimus qualiter in antecessoribus vestris hec sancta institutio Ecclesie orientali fuit accommoda, digna meritis, Deo grata, vehementius ammirari compellimur et gravius commoveri, coactis jam credere pluribus, quod studium sit vobis precipuum ut termini vestri in terris fidelium dilatentur, quorum intentio esset de manibus infidelium eripere terram Christi sanguine consecratam.
Denique non est hoc dextere Excelsi mutatio, sed declinatio potius dextere in sinistram quia cum relicto seculo, Deo decreverit militare, iterum mundi negotiis implicamini fugitivi. Sane occasionem hujusmodi assumpsistis forsan ex eo quod, ad supplicationem vestram, Sedes Apostolica interdum vobis indulsit ut castra vestra contra Christianos etiam, si necessitas exigeret, cum moderatione inculpate tutele, tueri possetis, minime attendentes quod privilegium meretur ammittere, qui permissa sibi abutitur potestate, et qui, relictis sui ordinis institutis, ad communia volunt aliorum jura divertere, communi debent jure censeri; dignum est enim ut qui similem cum aliis vitam suscipiunt, eandem cum illis sentiant in legibus disciplinam.
Ideoque presentium vobis auctoritate, in virtute obedientie, ac sub interminatione anathematis, districte precipiendo mandamas quatenus usque ad passagium Martii proximo futuri per procuratores idoneos, sufficienter instructos super hoc, nostro vos conspectui presentetis, mandatum apostolicum humiliter recepturi.
Interim autem a mutuis impugnationibus penitus desistatis, nullum moventes inter vos bellum, vel guerram ad invicem facientes; alioquin dilectis filiis [...] de Templo Domini et [...] Sancti Samuelis abbatibus Acconen[sibus] nostris damus litteris in mandatis ut in vos excommunicationis et in terras vestras interdicti sententias non differant promulgare.
Datum Perusii, X kalendas Septembris, anno nono.
___________________________________________
first adaptation 31.08.2017 Jürgen Sarnowsky / revised 31.08.2017 /
from the edition, not compared with the original /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar