1234.00.00.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit frater Robertus de Samford milicie Templi in Anglia minister humilis salutem in domino.
Nouerit vniuersitas uestra quod nos de communi consilio et assensu capituli nostri in Pascha apud London[ium] concessimus et presenti carta nostra confirmauimus Ricardo filio Johannis sacerdotis et heredibus suis vnum toftum in territorio(a) Varie Capelle, quod jacet inter toftum Glasgou fabri et viam que descendit uersus Daldris et duas acras terre que jacent propinquiores in exitu uie apud partem australem Juxta [uiam](b) regis inter terram Thani et terram abbatis cum communi pastura ad duodecim animalia et ad sexaginta oues et ad duos equos et cum ceteris aisiamentis dicte terre pertinentibus,
que omnia habemus de dono Malcolmi filii Duncani thani de Kalentir, habend[um] et tenend[um] sibi et heredibus suis libere integre et quiete, reddendo inde annuatim domui nostre tresdecim denarios ad duos terminos anni, videlicet medietatem ad Pascha floridum et medietatem ad festum Sancti Michaelis pro omni seruicio et exaccione seculari.
Et nos omnia predicta predicto Ricardo et heredibus suis warantizabimus quamdiu carta donatoris eam nobis poterit warantizare.
Hiis testibus fr[atre ...](c) capellano, fratre Rogero de Scamelesby, fratre Waltero de Dayuill, fratre Ada de Linton, fratre Thoma [..., fratre](c) Ricardo Beaugrant, fratre Waltero Le Blund, fratre Hugone de Stocton, fratre Hugone de Coyners tunc prece[ptore (?) Scocie](c).
___________________________________________
(b)
Faded.
(c)
Part of the parchment torn away.
first adaptation 28.01.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 28.01.2009 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar