1234.00.00.a
Barnim dei gratia dux Sclauie universis Christi fidelibus in perpetuum.
Notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod nos ad honorem dei et sancte Marie in subsidium terre sancte Iherosolimitane fratribusque militie Templi villam, que dicitur Dargumiz, in terra Chinz iuxta quam, que Mizla vulgari nomine appellatur, cum ducentis mansis, cum omni libertate et utilitate necnon iure Teutonicali contulimus et donamus possidendam.
Huius rei testes sunt: Barnulaus Svytim, Iacobus, Simon, Wenclaus, Gusticlaus, Microsclaus, Chalo magister in Staregarde et Cristianus frater eiusdem loci et alii quam plures.
Ut autem hec nostra donatio firma sit et stabilis, sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Acta sunt hec in Staregarde anno domini MCCXXXIIII.
first adaptation 05.06.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar