1233.00.00

[1233]
Duke Wladyslaw (Odonicz) of Greater Poland donates the village of Crozno (maybe Krosno near Wongrowitz) to the Templars. - Or. Berlin GStA Templerorden Nr. 4 (A); Löckel-Reg. LP p. 14. Archiv-Reg.: A fol. 2'; K1 Nr. 75; K 2 Nr. 27; M fol- 103'
Edited Lüpke no.10, p. 15

IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS Amen.

Quoniam hominum labilis est memoria et prodecente tempore tabescunt etiam, que in habitum sunt conversa scire volo tam presentes quam futuros, quod ego Ludezlaus dei gratia dux Polonie de consensu uxoris mee Hedewigis et filiorum meorum Primizlai et Bolezlai terre sancte Ierosolimitante fratribusque milicie Templi cum omni iure et libertate, cum agris et stagnis et omnibus attentiis villam meam, que Crozno dicitur, tradidi et donavi.

Ut autem hec mea donacio domui Templi rata maneat et perpetuis temporibus inconvulsa, ipsam sigilli mei munimine duxi muniendam.

Testes autem sunt: prepositus Scezlaus de Zantok, dominus Petrik de Pratis, dominus Dirsycra iudex curie, dominus Seruatius castellanus de Nacle, Andreas filius domini Petrik, dominus Godarth de Chamenz et alii quam plures.

Acta sunt hec anno domini MCCXXXIII.



first adaptation 05.06.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar