1230.09.13.

13 September, 1230.
Pope Gregory IX to Master and Brethren of the Templars: in their quarrel with master and brethren of the Teutonic Order concerning the use of white mantles they shall treat them with sincere charity, since it has been prohibited for them to use a similar habit. - Citta del Vaticano, Archivio segreto, Reg. Vat. 15, fol. 29v. - Register. - Calendar and text in Régistre ... Grégoire IX, 1, Nr. 491.

[...] Magistri et fratribus domus militie Templi. Cum ordinem vestrum [...].

Questione suborta pro eo quod magister et fratribus domus hospitalis Sancte Marie Teutonicorum mantellis albis utuntur, quasi esset eis in hoc similitudo vestri habitus interdicta, nos cupientes de regno Ecclesie colligere scandala, venerabili fratri nostro [...] patriarche Jerosolomitano, Apostolice Sedis legato, sicut nostis, pluries super hoc direximus scripta nostra, quorum tenores vos non credimus ignorare.

Cumque dictus patriarcha, processus per eum habitos suis nobis litteris intimans, tandem totum negotium ad nostram presentiam destinarit, quia idem magister predicte domus Sancte Marie Teutonicorum apud Sedem Apostolicam constitutus, privilegium per quod statuitur ut ordo domus vestre circa clericos, ac milites ac alios fratres, in domo sua perpetuis temporibus observetur, et indulgentiam per quam omnes libertates, immunitates et indulgentie domui vestre ab Apostolica Sede concesse, sue domui conceduntur, nec non et specialem indulgentiam de mantellis ordini suo a pie memorie Honorio papa, predecessore nostro, clementer indultas, et innovatas a nobis, ac confirmationem ab eodem predecessore nostro sibi concesssm super ducentis unciis auri, quas karissimus in Christo filius noster F., Romanorum imperator illustris, semper augustus, et rex Sicilie, pro albis mantellis emendis ad usum fratrum militum sue domus, sibi et fratribus suis pia liberalitate donavit, exsolvendas annis singulis, nobis exhibuit intuendas, nequaquam vobis vidimus expedire, ut in negotio procederetur eodem, ne forsan notaremini, si eveniret exinde aliquid quod nolletis.

Cum autem jam multi remurmurent, admirantes quod huiusmodi articulo scandalum vel questio potuerit suboriri - universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur in Domino, per apostolica scripta mandantes quatenus - eosdem magistrum et fratres sincera in Domini caritate tractetis, ita quod ex hoc Deo et hominibus placeatis, nosque devotionem vestram possimus merito commendare.

Ad hec quia venerabilibus fratribus nostris [...] patriarche Jerosolimitano et [...] Acconensi episcopo nostris damus litteris in mandatis, ut vos ad premissa moneant et inducant, volumus ut eorum monitis attentius intendatis, ipsorum consilium ad effectus gratiam deducentes.

Datum ut supra.

___________________________________________



first adaptation 28.08.2017 Jürgen Sarnowsky / revised 28.8.2017 /
from the edition, not compared with the original /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar