1229.07.09

09 July, [1229]
William of Sargantanes acknowledges that he and his descendants and possessions are all under the lordship of the Temple.
- Barcelona, Archivo de la Corona de Aragón parch. James I, no. 380 - Edited: Forey no. XVII 384-385.

Notum sit cunctis quod ego Gillelmus de Sergentanis filius qui fui Bernardi de Sargantanis et Marie uxoris eius condam defuncte bona et libera voluntate recognosco et fateor in veritate corpus meum et omnes infantes meos quos habeo et habere debeo et omnes res meas habitas et habendas esse de milicia Templi suorumque fratrum.

Ita scilicet quod unquam ego et mei non possimus alium dominum reclamare nisi fratres milicie Templi et nulla prescriptio tempororum sive habitacio villarum atque civitatum seu opidorum non possit mihi nec meis in aliquo podesse nec dicte milicie suisque fratribus obesse;

Et pro possessione corporis mei infantumque meorum seu rerum dono vobis fratribus milicie ego et mei annuatim I. par caponuim in festo omnium sanctorum.

Ad maiorem etiam firmitatem juro ego dictus Gillelmus de Sargantanis manibus meis propriis per deum et super sancta IIII. Evagelia ut hoc atendam et compleam omni tempore ut superius idctum est.

Item recognoscho et fateor quod pater meus et mater fuerunt dicte milicie Templi.

Quod est factum VII. Idus julii anno domini M.CC. XX. nono.

Signum Gillelmi de Sargantanis qui hoc laudo et firmo et iuro. Signum Gillelmi de Medala. Signum Ferrarii Bufil de Vila Seyna. Signum Arnaldi de Sargantanis. Signum Andree sacerdotis et publici ville Vici scriptoris. Signum Gillelmi sacerdotis qui hoc scripsit die et anno quo supra.



first adaptation 15.03.2012 Wolfgang Höll /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar