1223.02.00.

February, 1223.
Frederick II Emperor and King of Sicily takes the Templars and their possessions in the Holy Roman Empire under imperial protection and confirms the privileges granted by his predecessors Frederick I and Henry VI. (1) - Marseille, Archives départmentales, Temple. - XIIIth cent. copy. - Edition in Acta imperii inedita, 1, no. 246, 225-26.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie.

Inter alia pietatis opera, quibus imperialis dignitas uberius exornatur, liberalitas obtinet principatum, illa, precipue, que ad utilitatem ex commodam locorum venerabilium exercetur. Nam si a terreno principe particula datur illius interventu, qui affluenter tribuit universa, quod dat, ad eum cum fenore multo revertitur, precipue cum per hoc videtur, quod pro terrenis eterna provida meditatione(a) mercatur.

Inde est igitur, quod nos attendentes devotionem laudabilem et honeste religionis cultum, quo dilecti nobis in domino magister et fratres domus milicie Templi Jherosolimitani clarere noscuntur, labores quoque et sudores assiduos, quos pro fide Christianorum et gloria sustinent incessanter, eterne retributionis intuitu, necnon et pro salute nostra et remedio animarum divorum augustorum parentum nostrorum memorie recolende, ipsos et eandem domum cum omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus, que per totam imperium nostram iuste possident in presenti et que in antea dante domino iusto titulo poterunt adipisci, sub speciali protectione et defensione nostre recepimus maiestatis, confirmantes eidem domui et fratribus et eorum successoribus in perpetuum omnia privilegia libertates et immunitates, que a divis augustis domino quondam Frederico avo et domino imperatore Henrico patre nostro felicis memorie ac aliis imperatoribus seu regibus predecessoribus nostris eadem domus Templi in imperio est adepta.

Mandantes et presentis privilegii auctoritate firmiter iniungentes, ut nullus sit, qui eandem domum Templi et fratres eiusdem, necnon et successores eorum oontra huius protectionis et confirmationis nostre tenorem aliquo tempore impedire seu molestare presumat. Quod qui presumpserit, indignationem nostram et penam centum librarum auri se noverit incursurum, medietatem camere nostre et reliquam eidem domui passe iniuriam et offensam.

Ad huius autem rei evidentiam et perpetuam firmitatem presens privilegium fieri et sigillo maiestatis nostre iussimas communiri. Huius rei testes sunt Albertus Madeburgensis, Berardus Panormitanus, Nicolans Tarentinus archiepisoopi; Tridentinus, Brixiensis, Nuenburgensis, Taurinensis episcopi; Willelmus marchio Montisferrati, D. marchio de Voburc, R. dux Spoleti, comes Enricus de Ebrestein, Vernerius de Bonlandia, Conradus de Werda camerarius et alii quam plares. Signum domini Friderici secundi Dei (M.) gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti et regis Sicilie.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentessimo vicesimo tercio mense Februarii, undecime indictionis, imperante domino nostro Friderico secundo dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto et rege Sicilie, anno Romani imperii eius tercio, regni vero Sicilie vicesimo quinto, feliciter. Amen.

Datum apud Montem sancti Joannis anno, mense et indiccione prescriptis.

___________________________________________

(a) Ms. meditationes.
(1) From these only that of Frederick I. dated Tervisii 8 kal. Dec. 1184. survives in original, but with different wording.



first adaptation 31.01.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 31.01.2009 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar