1221.11.00

November, [1221]
The widow of Peter of Monzón grants a vineyard to the Templars in order to endow a lamp and a chantry.
- Madrid, Archivo Histórico Nacional, cód. 466, p. 36, doc. 36 - Edited: Forey no. XVI 384.

Pateat cunctis quod ego domina Maria que fuy coniux de Pero Moncon bono animo et voluntate bona stando in mea memoria do tradoque vobis fratri Stephano de Belmont comendatori de Villel et Sancto Redemptore et omnibus fratribus milicie Templi quomodo ibi sunt et in antea sunt venturi ipsam vineam quam habebam in loco qui dicitur Cegularia infra Vilianum Montisacuti et filios Arnaldi Fabri de Cedrellis et domina Oro et via pro anima mei mariti et filii et memetipse parentumque meorum atque omnium fidelium defunctorum ut eam plenarie et pacifice per omnia tempora hereditetis absque obstaculo et retentu sicut melius dici potest vel intelligi sine mala voce usque ad finem mundi.

Hinc ego iamdictus Stephanus comendator de Villel et nos fratres Sancti Redemptoris qui sumus modo et in antea venturi concedimus vobis domine Marie predicte ut teneamus et faciamus tenere semper in ecclesia beati Redemptoris unam lampadem, que ardeat cotidie ante altare beate Marie, et cappellanum qui ibi decantet III. dies in ebdobmada missam pro animabus vestrum parentumque vestrorum et omnium defunctorum fidelium;

Set ex nostris fratribus debet esse cappellanus.

Testes dompnus Paschasius Munyoz, J. Destrich, Andreas merinus, Andreas de Comdon, D. Pictor; de fratribus frater Raymundus cappellanus Sancti Redemptoris, frater Bernardus, frater Guillelmus; et R. de Gordan qui hoc scripsit signum, in era M.CC.L.IX., actum est prima ebdomada novembris.



first adaptation 15.03.2012 Wolfgang Höll /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar