1220.07.00.

July, 1220.
Phillip II King of France confirms to the Templars the grant of the oven in Pacy though under certain conditions. - Paris, Bibliothèque nationale, Fond des cartulaires, Ms. 172, II, fol. 117r. - Register, 13th-century copy of an older original, from the Trésor des Chartes, coté VII. - Edition in Cartulaire normand, no. 287, 44.

Philippus, etc.

Notum, etc. quod per legitimam inquisitionem de mandato nostro factam intelleximus et cognovimus quod dilecti nostri fratres militie Templi tenebant tempore comitis Leicestrie quemdam furnum apud Paciacum, qui dicebatur Police.

Nos autem fratribus predictis furnum antedictum concessimus tenendum in perpetuum sicut eam tenebant tempore comitis Leicestrie, ita quod predicti fratres in nemoribus nostris aliquid capere vel reclamare non possint et quod illi qui qui coquent ad furnam predictum tenentur molere ad nostra molendina.

Hoc autem furnum duximus eis concedendum, ita quod furni nostri Paciaci remanent nobis in eo statu in quo noscuntur hactenus extitisse.

Quod ut, etc.

Actum Paciaci, anno Domini M° CC° XX° mense Julio.

___________________________________________



first adaptation 22.07.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 22.07.2009 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar