1216.04.00.

April, 1216.
Constance II Queen of the Romans and her son Henry King of Sicily Duke of Apulia and Count of Capua make known that they have freed the inhabitants of Paterno from the payment of two ounces annually due from the marinaria as it also has been granted to the Templars for their local properties; this is done to support the Order following quarrels between the Templars and the inhabitants of Paterno. - Palermo, Biblioteca Communale, Qq H 12, II, p. 108. - Copy in collection of Antonino Amico. - Edition in Acta imperii inedita, 1, no. 442, 373-76.

Constantia dei gratia Romanorum regina semper augustus et regina Sicilie, una cum carissimo filio suo Henrico rege Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue.

Laudabilia sunt in principe quelibet opera charitatis, sed illud laudabilius esse dignoscitur, quod domibus religiosis et locis venerabilibus erogatur.

Considerata itaque laudabili religione fratrum domus militie Templi, licet privilegio nostro eidem domui specialiter indulto remisimus in perpetuum totum marinarie servitium, quod ratione possessionum, quas eadem domus Templi in tenimento Paternionis habet, annis singulis solvere cogebatur, quod et ipsam facta inquistione modicum fuit, sicut in eodem privilegio expressius continetur, tamen, quia homines Paternionis conqueri videbantur, eodem servitio ipsorum oneribus accrescere, et eandem domum Templi exinde molestabant et proinde pars Templi convenerat cum eis de dandis eisdem hominibus pro marinaria duobus unciis auri annuatim, ut et eidem domui remissionis nostre beneficium sine lite proficiat et hominibus Paternionis tollatur materia conquerendi atque malignandi, parti benevole providentes de gratia munificentie nostre remisimus predictis hominibus Paternionis annis singulis duas uncias auri de servitio marinarie pro excambio duarum unciarum auri, quas pars Templi eis dare convenit, statuentes ut de cetero nec nos nec aliquis pro parte regia baiulus aut exactor ipsius marinarie nec ullus(a), qui terram Paternionis quocumque modo tenuerit, ab eisdem hominibus Paternionis aut eorum heredibus nec a parte Templi memoratas duas uncias exigat, quas eis in perpetuum remisimus, ut predictum est.

Nec ipsi homines Paternionis nec heredes eoram prefatam domum Templi de eadem marinaria impetant ulterius vel molestent nec aliquid ab ea exigant de omnibus possessionibus, quas in tenimento Paternionis tenet, meo(b) privilegio penitus absoluta. Si quis vero temerario ausu huic nostre remissioni contradictor extitit, {376} indignationem nostram se noverit incursurum.

Ad huius autem nostre remissionis memoriam et robur perpetuo valiturum presens privilegiam per manus Guilielmi de Castro Ioanne(b) notarii et fidelis nostri scribi et maiestatis nostro sigillo iussimus communiri. Anno, mense et indictione subscriptis.

Datam Calatagirone anno dominice incarnationis millesimo cc.xvi mense Aprilis, iv. indictionis, regni domini nostri Frederici dei gratia magnifici Romanorum regis semper augusti anno iv. et regni Sicilie xviii. Regni quoque domini nostri Henrici filii eius eadem gratia illustris regis Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue anno v., feliciter. Amen.

___________________________________________

(a) Ms. nullus.
(b) Sic .



first adaptation 04.02.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 04.02.2009 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar