1212.03.00.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Ego Galfridus, vicecomes Castriduni, notum facio omnibus tam futuris quam praesentibus, quod
fratres miliciae Templi ad herbergamentum ipsorum fratrum de Materaz habebunt vivum nemus in bosco meo, quod dicitur Faium Boscheti, et mortuum nemus ad omnem usuarium suum de Materaz, et pasturagium suum ad omnes pecudes suas, et pasnagium ad suos porcos, et fosgerium intra terram et extra. Homines vero fratrum de Materaz habebant mortuum nemus in dicto bosco ad omnem usum suum, et pasturagium omnibus pecudibus suis, et pasnagium porcorum, et fosgeriam super terram. Sciendum est autem quod nec fratres de Materaz, nec sui homines habere poterant capras vel hedos in dicto bosco.
Contigit autem postea contentionem oriri super hiis inter me et fratres militie Templi, que sopita fuit per compromissionem factam ab utraque parte in venerabiles viros scilicet abbatem de Sancto-Calles et Petrum de Terniaco ex parte ..., dominum Guillelmium Mener et Bartholomeum Droconem ex parte dictorum fratrum electos, et insuper de assensu utriusque partis in dominum Hamelinum de Roorte.
Dicto vero fratres ad dictum et consilium compromissariorum mihi et heredibus meis quittaverunt in perpetuum vivum boscum quem habebant ad suum herbergamentum de Materaz, et pasnagium quod ipsi et homines sui habebant in dicto bosco, retentis sibi et hominibus suis istis consuetudinibus, scilicet mortuo nemore ad usuarium suum et suorum hominum, et pasturagio ad omnes pecudes suas et hominum suorum, et fosgeria sibi ipsi intra terram et extra, et hominibus suis extra terram.
Ego vero per dictum compromissarium eisdem fratribus pro ista quittatione dedi et concessi quadraginta quinque arpenta de eodem bosco in uno tenenti libere et quiete in perpetuum possidenda, ita quod dicti fratres in illis quadraginta arpentis potuerunt extirpare vel quidquid voluerunt facere.
Ego autem vexare vel in causam trahere non potero neque meus heres dictos fratres aut homines suos pro aliquo facto quod fecerint de illo bosco vel in illo bosco, mihi autem et heredibus meis licebit sequi et capere in illo bosco, cervum, bischiam, aprum, lea, caprum et capram. Ego autem sive meus heres contra omnes gentes teneor garentizare donum istud.
Quod ut perpetuum robur obtineat, presentem paginam sigilli mei munimine confirmavi. Actum anno Domini Mo CCo duodecimo.
first adaptation 01.08.2021 Jürgen Sarnowsky / revised 01.08.2021 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar