1212.00.00.
R. Dei gratia Carnotensis episcopus, universis ad quos presens pagina pervenerit, salutem.
Volumus palam esse, quod cum foresta Bellelande in terras arabiles sit redacta et ibidem de novo villa edificeretur, cum de jure parrochiali verteretur questio inter fratres militie Templi et presbyterum de Espieri, tandem inter eos amicabilis compositio intercessit, eo tenore videlicet, quod
fratres Templi jura parrochialia per unum annum percipient, primicias et oblationes et omnes alios redditus que ad presbiteratum pertinent. Revoluto vero illo anno, presbiter de Espieri supradicta jura parrochialia cum redditibus supradictis alio anno sequenti percipiet, et ita de anno in annum alter post alterum successive redditus percipiet ville superius nominate.
Et hoc factum est apud Vindocinum anno Mo CCo XIIo.
first adaptation 02.08.2021 Jürgen Sarnowsky / revised 02.08.2021 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar