1210.10.00.
Federicus divina favente clementia rex Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue.
Que sacrosanctis et locis venerabilibus largiuntur, et hominibus sunt accepta et ad salutem proficiunt animarum. Nos itaque attendentes venerandam religionem et laudabilem vitam venerabilis domus militie Templi, ob reverentiam Creatoris in cujas nomine fratres ipsius domus militant et humiliter famulantur, pro remedio quoque animarum divorum augustorum parentum nostrorum bone memorie et salute nostra, necnon ad preces Guillelmi de Oreliensis(a), magistri ipsius domus militie Templi in Sicilia, de consueta nostre liberalitatis gratia remittimus et perpetuo relaxamus eidem venerabili domui militie Templi unciam {178} unam auri et sex salmas inter frumentum et ordeum, quas domus militie Templi que est in Aydone curie nostre de possessionibus quas in ipsa terra nostra Aydone possidet, annuatim solvere tenebatur.
Statuentes et presentis privilegii auctoritate mandantes ut nullos de cetero eamdem domum militie Templi que est in Aydone [de] predicta uncia, frumento et ordeo requirere vel molestare presumat. Ad hujus autem remissionis et relaxationis nostre memoriam et inviolabile firmamentum, presens privilegium per manus Nicolai notarii scribi et majestatis nostre sigillo precepimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis.
Data Aydone, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo decimo, mense octobris, quartedecime indictionis, regni vero domini nostri Frederici Dei, gratia gloriosi regis Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue anno tertio decimo, feliciter. Amen.
___________________________________________
first adaptation 28.01.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 28.01.2009 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar