1209.08.00.

August, 1209.
Frederick King of Sicily Duke of Apulia and Prince of Capua confirms the donations of Count Pagano de Parisio for the Templars, according to the Count's request. - A = olim Messina, Archivio Priorale degli Ospitalieri. / B = Palermo, Biblioteca Communale, Qq H 12, II, fol. 103. - A = original; B = copy in collection of Antonino Amico. - Edition in Acta imperii inedita, 1, no. 102, 89-90.

In nomine dei eterni et salvatoris nostri Jesu Christi Amen. Fredericus divina favente clementia rex Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue.

Cum universa, que pietatis intuitu conferuntur, apud dominum habeant stabile firmamentum, illud specialius eternas nobis promeretur divitias, quod locis et personis religiosis benignius impertimur. Inde est, quod nos attendentes religionem et honestatem fratris Guilielmi Aureliensis, domorum Templi in Sicilia preceptoris, considerantes etiam, quod de bonis, que Templariis conferuntur, militibus Templi in ultramarinis partibus in Christi servitio militantibus subvenitur, ad supplicationem comitis Pagani de Parisio dilecti familiaris et fidelis nostri, de gratia quoque et consueta munificentia nostra et pro salute nostra et divorum augustorum parentum nostrorum pie recordatioais, perpetuo concedimus et confirmamus domui templi Messane ad commodum et utilitatem militie Templi in tenimento Paternionis molendinun, quod dicitur de Salinis, terras apud Cardonicum per decem pariclas, terras alias, olivetum et alia, que in instrumento prefati comitis Pagani super hoc Templariis indulto plenius continentur, libere et sine aliquo servitio, quia de servitio, quod exinde curie nostre debetur, idem comes Paganus se et successores suos statuit responsuros.

Ad huius autem concessionis et confirmationis nostre memoriam et inviolabile firmamentum presens privilegium per manus Andree notarii et fidelis nostri scribi et maiestatis nostre sigillo precepimos communiri. Anno, mense et indictione subscriptis.

Dat. Messane per manus Gualterii venerabilis Cathanensis episcopi et regni Sicilie cancellarii, anno dominice incarnationis m.cc.ix., mense Augusti, xii. indictionis regni vero domini nostri Frederici dei gratia gloriosi regis Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue anno duodocimo, feliciter. Amen.



first adaptation 30.01.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 30.01.2009 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar