1208.02.28.

28 February, 1208.
Innocent III to the preceptor and brethren of the Templars in France: forbids that the brethren participate in any form in the usual French juridicial trial by battle.
- Valletta, National Library of Malta, Arch. 1128 [olim 1121], fol. 90r-v. Copy in register, Bullarium rubeum. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 98, pp. 49-50.

Quod fratres Templi in Francia non rogantur ad duellum.

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis preceptori et fratribus militie Rempli in Francia salutem et apostolicam benedictionem

Consuetudo quedam, quin potius corruptela in plerisque locis regni Francie, ut accepimus, inolevit, quod videlicet, quando ecclesiarum et aliarum religionum homines de corpore ad alienum dominium se convertunt, si eos vestrum aliqui, quorum ipsi sunt homines, forte conveniunt coram iudice competenti, necesse habent suam per duellum intentionem fundare, alioquin ab actione proposita repelluntur, licet per testes vel alia documenta intentionem huiusmodi velint et valeant legitime comprobare.

Cum igitur clerici ecclesiasticeve persone absque sui ordinis periculo duella suscipere nequeant vel offerre, pro eo quod, sive per se sive per alios in duello pugnaverint, ipsos certis penis severitas canonice constitutionis addicit, nos huic prave consuetudini remedio quo possumus obviare volentes et duellorum, presertim cum de rebus ecclesiarum / {50} a personis ecclesiasticis vel contra agitur, penitus interdicere abusum, quo Deus temptatur et vera sepius judicia pervertuntur, ut in quibuslibet judiciis omni probationum genere a jure concesso liceat vobis libere uti predicta consuetudine non obstante, auctoritate vobis presentium indulgemus, edicto perpetuo statuentes, ut si aliquibus vestrum in quibuslibet causis per duellum defendere recusantibus causam suam aut in huiusmodi reprobo probationis genere succurabentibus, sententia seu executio quecunque [non val]eat et quicquid ex ea secutum fuerit vel ob ipsam, nullius sit momenti. Nulli ergo omnino hominum etc.

Datum Laterani 2 Kal. Martii pontiiicatus anno undecimo.




first adaptation 24.07.2022 Jürgen Sarnowsky /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar