1204.12.29.
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus [...].
Cum dilectos filios nostros fratres militie Templi consideratione laboris, quem ad christianitatem servandam tolerant in partibus transmarinis, speciali diligamus affectu et quod omnes cultores nominis christiani habere conveniat specialiter commendatos, non est rationi conveniens, ut a viris ecclesiasticis, qui debent laicos ad subveniendum eis inducere, aliquam injuriam patiantur, ideoque universitati vestre auctoritate apostolica prohibemus, ne ecclesie illis concesse et a dioecesanis episcopis confirmate post recessum vel decessum vicariorum vel personarum [?] ab ipsis vel eorum officialibus occupentur, sed infra quadraginta dies post decessum vel recessum eorum ad presentationem fratrum instituantur in eisdem ecolesiis persone ydonee, que episcopis de spiritualibus respondeant et debitam subiectionem exhibeant, fratribus autem sua jura conservent et prebeant illibata.
Datum Rome apud S. Petrum 4 Kal. Januarii pontificatus anno septimo.
first adaptation 24.07.2022 Jürgen Sarnowsky /
not proofread
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar