1202.07.19

19 or 20 July 1202
Grandmaster Philipp de Plessis to Arnold I., abbot of Citeaux - Abschrift des 18. Jhs., Biblioteca nacionale, Madrid, Bd. 105, fol. 149r-150r, after a los handwriting of the convent de S. Juan de los Reyes in Toledo.
Edited Bulst-Thiele no.2, S. 360

Venerabili patri et amico karissimo dei gratia Cisterciensi Abbati totique conventui ordinis, frater Philippus de Plessis per eandem pauperis militie Templi Magister humilis salutem et melius sperare in domino quam in homine. Amen

Animum vestrum bono et utilitati terre orientalis semper esse intentum credimus.

Infortunia pessima et clades inauditas et pestilentias ineffabiles et ultionem dignam Dei, que nobis peccatis exigentibus emerserunt, vobis significare curabimus.

Accidit autem quod in preterito anno a festo sancti Martini hyemali (11.11) usque ad Pentecostem cum centum militibus et eo amplius in Marchiam terre Tripolis inter Castrum Album et Haman nos opportuit commorari.

Venerat enim iniquissimus Sephedinus cum omni exercitu suo ex Egypto et Iherusalem et Damasco et etiam cum multitudine paganismi ultra Eufratem, ut concordiam cum nepote suo domino Halapie reformaret.

Ipsa pace vero inter eos reformata, minas crudelissimas christicolis de finibus Tripolis inferre non dubitavit.

Cuius timore agricole nostri aufugerunt et terras nostras et casalia penitus dereliquerunt, que diu deserta et destructa permansura [non] dubitamus.

Nec mirum, quia si in vespere de castris suis inimici crucis Christi exirent, summo diluculo ante castella nostra videri possent.

Secunda persecutio talis fuit, quod cum terra ceteris annis fructibus fertilior apparuit et in granis cepit pullulare, nebula propter peccata nostra de celo transmissa totam messem penitus in hoc corrupit, quod quartam partem seminis nos collegisse non credimus.

Tertia vero ceteris flebilior et horribilior talis fuit, quod vicesima die Maii summo diluculo audita est vox terribilis de celo, mugitus horribilis de terra et terre motus, quales non fuerunt ab initio mundi, facti sunt ita, quod partem maximam Accaron in muris et domibus ad terram prostraverunt et gentem innumerabilem occupatam occiderunt, domus autem nostras divina misericordia nobis integras reservavit.

Civitatis vero Tyri omnes turres, exveptis tribus, et muri exvepta exteriore barbacana et omnes domus cum plebe sua paucis reservatis in terram corruerunt.

Civitatis vero Trypolis maxima pars cecidit et magnam plebem occupavit.

Castrum vero Archados cum omnibus domibus suis et muris et turribus in terram prostratum est et castrum arsum funditus corruit.

Castri autem Albi maxima pars murorum cecidit.

Turris autem maior, qua nullam credimus fortius vel firmius edificatam, in hoc rimis et quassaturis debilitata est, quod melius nobis esset, si funditus corrueret, quam ita stans permaneret.

Civitatem vero Tortose et castrum cum turribus et muris et plebe et omnibus divina misericordia reservavit.

Quarta autem pestilentia fuit, quod tanta mortalitas ex corruptione aeris pestes priores secuta est, quod fere tertia pars eorum, qui de terremotu evaserunt, defuncta est et vix invenitur vivus, qui longi languoris lectum evadere potuisset.

Et quum tantis miseriis et calamitatibus opprimamur, necesse est nobis, ut vestris orationibus, de quibus plurimum in domino confidimus, de miseriis predictis resurgamus.

Et quoniam domus nostra ex vestra et antecessoribus vestris institutionem cepit, videtur nobis, quod vos specialiter tenemur diligere et vos similiter nos debetis amare.

Inde est, quod cum frater Artaudus et frater Bernardus de Borth cum sociis suis ad nos venissent, nos gratanter eos recepimus et omnibus eorum negotiis tanquam nostris propriis providemus.

Hec autem factra sunt anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo secundo terciodecimo Kalendas Iunii eiusdem anni.



first adaptation 09.05.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar