1198.07.04.

4 July, 1198.
Innocent III to the archbishops, bishops etc.: forbids to force the subjects of the Templars to participate in feuds and similar fights.
- Valletta, National Library of Malta, Arch. 1127 [olim 1119], 90v. Copy in register, Bullaria pontificia [B. sextum]. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 51, p. 46.

Quod homines Templi non cogantur ire ad prelium sive bellum commune.

Innocentius servus servorum Dei venerabilibus fratribus [...]

Cum de viris ecclesiasticis, quibus plurimum expedire dinoscitur, ut in cunctis actibus suis modum ordinemque conservent, nobis aliqua referuntur, que illos reprehensibiles reddant, patemo dolemus affectu et de ipsorum emendatione curam volumus gerere pastoralem.

Significantibus sane dilectis filiis fratribus militie templi accepimus, quod pro communitatibus, que in partibus quorundam vestrum fiunt, magna domibus ipsorum per vos inferantur incommoda, cum hominos illorum contra juramentum prestitum super christianos preliaturos ire compellitis, unde et ipsi perniciem incurrunt et iidem fratres ea, quae pro defensione christianitatis in transmarinis partibus expendere consueverunt, pro redemptiono ipsorum, si capiuntur in prelio, tradere compelluntur.

Quod quantum lndignum et sacerdotali officio sit contrarium, vestra discretio, si recto sapitis, non ignorat. Volentes igitur in tanto dispendio prenominatibus fratribus , sicut debemus, paterna solicitudine providere, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus et districte precipimus, quatinus homines eorundem fratrum ad certamina communia ire de cetero non cogatis nec ab eis propter hoc aliquid presumatis exigere, sed ita ipsos sua permittatIs libertate gaudere, quod nec ipsi de vobis justam habeant materiam conquerendi nec nos ea requirere districtim compellamur.

Datum Rome apud S. Petrum. 4 Non. Julii, anno pontificatus primo.




first adaptation 23.07.2022 Jürgen Sarnowsky /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar