1198.02.20.

20 February, 1198.
Otto Duke of Aquitaine Count of Anjou confirms the possession of the mills of La Rochelle by the Templars and of the other property of the Order in his lordship. - - - Edition in Acta imperii inedita, 1, no. 20, 14; following an older edition: Bourgeois, Recherches hist. sur l'emp. Othon (1775), 60, who had the original.

Otho dux Aquitaniae, comes Pictavie, omnibus senescallis prepositis baillivis et fidelibus suis litteras istas videntibus salutem.

Sciatis me reddidisse et quittasse et presenti carta confirmasse Templariis molendina sua de Rupella et omnes possessiones ac iura sua per totam terram meam, ut ita integre et pacifice(a) omnia predicta habeant et teneant, sicut tenebant die, qua dominus rex Anglie Ricardus avunculus meus fuit primo coronatus.

Quare volo et firmiter precipio quod nullus molestiam illis seu gravamen aliquod seu violentiam vel iniuriam inferre praesumat.

Teste Gofrido de Cella, apud Suriacum, vigesima die Februarii.

___________________________________________

(a) First edition pacifico.



first adaptation 30.01.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 30.01.2009 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar