1191.04.16.

16 April, 1191.
Pope Clement III to the archbishops, bishops, abbots, princes and other Christian believers: confirms the
treuga Dei concluded by the archbishops of Narbonne and Arles and other members of the Southern French nobility. As agreed, the Templars should control the peace and receive the dues and penances. The bishops are admonished to support the Order according to their possibilities. - Valletta, National Library of Malta, Arch. 10, 14. Original. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 32, pp. 26-27, 44-45.

Clemens episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, dilectis filiis abbatibus, principibus atque aliis Dei fidelibus, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut sacra evangelii testatur auctoritas, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Verumptamen milites Templi, quod Jerusolimis situm est, quam specialiter sint omnipotentis Dei servitio mancipati et militie celesti connumerati, reverendus eorum habitus iudicat et signum crucis dominice, quod in suo corpore assidue baiulant, manifestat. Ipsi enim ad hoc constituti sunt, ut pro fratribus animas ponere non formiclent. Dignum igitur est, ut tarn preclaris athletis Christi modis omnibus, quibus secundum Deum poterimus, providere curemus.

Et quidem bone memorie Arnaldus Narbonensis archiepiscopus consilio et consensu illustrium virorum bone recordationis A. comitis Tolosani, Bu. comitis Ruteniensus, Rogerii vicecomitis Bitrensis necnon et aliorum nobilium virorum illius terre pro reverentia et sustentatione eorundem militum hanc institutionem in suis partibus confirmavit, quam etiam nuper venerabiles fratres nostri Arelatensis archiepiscopus cum suffraganeis suis et [...]*) episcopus de consilio et consensu illustrium virorum A. regis Aragonensis, R. comitis Tolosani, [...] comitis Fulcalcariensis, Baroli domini Massiliensis et aliorum nobilium virorum illius terre deliberatione provida confirmarunt, ut boves et omnia aratoria animalia, bubulci quoque ac boum custodes omnisque apparatus arantium animalium necnon homines et bestie, que semina vel aratrum ad campum detulerint, onmi tempore sint secura.

Et sicut auctoribus atque defensoribus huiusmodi institutionis peccatorum suomm veniam indulgemus, ita e contrario eiusdem pacis et treugue violatoribus penam anathematis irrogamus, hoc etiam addito, ut in castello vel villa, ubi boves ablati vel furto abducti fuerint intromissi, preter baptisma et penitentias nullum divinum officium celebretur, donec ea, que contra tenorem pacis ipsius treugue surrepta fuerint, ex integro restituantur.

Pro unoquoque etiam aratro sextarius frumenti eisdem militibus annualiter persolvatur. Et quoniam nostri oflicii est ea, que ad pacem atque securitatem fidelium pertinent, constituere et firmare, eandem treuguam atque institutionem auctoritate apostolica confirmamus et ut eam per vestras parrochias nuntietis attjue id ipsum a parrochianis vestris fieri faciatis et pariter observari in peccatorum vestrorum remissionem vobis injungimus. Studii autem / {45} vestri sit, ut per singula castella vel villas idonea persona ad recolligen[dos eos-] dem redditus vestro auxilio per eorundem militum dispositionem statuatur, quo nimirum eandem elemosinam fideliter colligat et cum omnibus rebus suis [...] pacis et treugue dei defensione consistat.

Preterea quemadmodum primum in Pisano ac postmodum in Lateranensi concilio viva voce predecessor [noster beate] memorie papa Innocentius rogavit, ita etiam nos presentibus litteris vos rogamus, ut ad subventionem eorundem militum debite caritatis affectum [...] is et tam his quam aliis modis, quibus eisdem servis Dei prodesse poteritis, ipsos iuvare ac fovere curetis. Vobis autem archiepiscopis, episcopis et [...]endo mandamus, ut si qui contra prefatam constitutionem veniret et eam ausu sacrilego infringere attemptaverit, vestre [...]m de ipso iustitiam faciatis. Obedientes vos monitis nostris gratia divina custodiat et de vestre actionis studiis exaltare concedat.

Datum Laterani XV. Kai. Maij, pontificatus nostri anno tertio.



*) Hole in the parchment.



first adaptation 22.07.2022 Jürgen Sarnowsky /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar