1185.04.26.

24 April, 1185.
Lucius III to the archbishops, bishops, and other church officials: admonishes them to use ban and interdict against those who cause damages to the Templars, their goods or subjects.
- Valletta, National Library of Malta, Arch. 1128 [olim 1121], 125v. Copy in register, Bullarium rubeum. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 28, pp. 42-43.

Lucius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis, archipresbiteris et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos litterc iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur, ut viri religiosi et hii maxime, qui per sedis apostolice privilegia maiori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis iniurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur, qui illos congrua protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat.

Specialiter autem dilecti filii preceptor et fratres domus militie templi Jerosolimitani tam de frequentibus iniuriis, quam de ipso cotidiano defectu iustitie conquerentes universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis, quas sustinent, et pressuris vestro possint presidio respirare.

Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatenus illos, qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreverenter invaserint aut ea injuste detinuerint, que predictis fratribus e testamentis decedentium relinquuntur, seu in fratres ipsos seu ipsorum aliquem contra apostolice sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas laborum de terris habetis ante concilium generale, quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, seu nutrimentis animalium suorum spretis apostolice sedis privilegiis extorquere, si de hiis manifeste vobis constiterit, canonica monitione premissa, si laici fuerint, publice candelis accensis singulis vestrum in diocesibus et ecclesiis vestris excommunicationis sententia percellatis, si vero clerici vel / {43} canonici regulares sive monachi exstiterint, eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam, donec predictis fratribus plenarie satisfaciant, et tam laici quam clerici seculares, qui pro violenta manuum injectione In fratres eonim seu ipsorum aliquem anathematis vincuio fuerint innodati, cum diocosani episcopi [scripto ad] sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi.

Datum Verone 6. Kal. Maii.



first adaptation 22.07.2022 Jürgen Sarnowsky /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar