1178.00.00.

1178.
Renaudus Mausoerius [or: Mansoerius] donates one half of Castle Brahin and related properties to the Master of the Templars Odo de S. Amand and to the Order. - NLM, Arch. 3, no. 49. Parchment, seal on red chord. - Edition in Documents, ed. Delaville, pp. 17-19; Prutz, Malteser Urkunden, no. 12, pp. 25, 41-42.

Quoniam, succedente temporis spacio, multorum oblivionem incurrimus, necessarium esse duximus, ut presentis pagine subscriptione preterita in nostram nostreque posteritatis memoriam revocemus.

Unde ego, Renaudus Mausoerius(1),

in nomine sancte et individue trinitatis, patris et filii et spiritus sancte, notum facio presentibus et futuris, quod Odoni de Sancto Amando, magistro militum Templi, et fratribus dono et absque ullo contradictionis modo concedo medietatem Brahin, quod vocatur Castellum, cum appendiciis et pertinentiis ipsius, et medietatem casalis Albot et casalis Talaore, quorum villanos pater meus(2) per sua casalia dispersit et dedit, et medietatem Besenen, et medie- / tatem casalium que sunt ultra cavam que est inter Brahin et Matronem, et dominus Renerius medietatem de Soebe(a) et unum villanum.

Preter hoc vero prenominato magistro et fratribus concedo quicquid milites mei et homines vel pro amore mei vel pro se ipsis donare disposuerunt. Hec autem donatio et concessio intelligatur de casalibus illis que sunt ultra cavam Brahim versus orientem, et non de aliis casalibus; hoc autem concessione Boemundi principis(3) facio.

Quod ratum et firmatum habeatur, impressione nostri sigilli, anno ab incarnatione domini Mo Co LXXVIII, confirmo.

Hujus donationis testes sunt: Magister Morellus; Amelinus; Gilo de Allant; Philippus Fremillons; Renerius; Guido; Adam; Martinus.

Hoc idem eciam Bertrandus, filius meus, et uxor ipsius(4) testantur, quorum concessione hoc facio.

[On the backside] De medietate Brahin, quod vocatur Castellum, et medietatem casalis Albot / et casalis Talaore, et medietatem Besenen, et medietatem casalium que sunt ultra cane que est inter Brahin et Matrone, et medietate de Soebe.

(1) Renaud II le Mamoer, seigneur de Margat, cf. Du Cange, Familles d'outre-mer, p. 392.
(2) Renaud I le Mamoer, seigneur de Margat.
(a) The text has been corrected and is thus not clearly readable.
(3) Bohemund III, Prince of Antioch.
(4) Bermonde Mansoer, first mentioned as wife of Bertrand in 1183, see Du Cange, Familles d'outre-mer, pp. 393-94.


first adaptation 02.10.2010 Jürgen Sarnowsky / revised 21.7.2022 /
first draft, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar