1168.03.16.
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen.
Notum sit omnibus hominibus, tam futuris quam presentibus, versatas inter Valeniensem episcopum et fratres Templi multo tempore controversias anno ab incarnatione MoCoLXoVIII° mense Marcio XVIImo Kal. Aprilis in bono pacis et concordie auctore domino terminatas.
Siquidem convenientibus apud Tortosam domino episcopo et fratribus dominus episcopus omnes retroactas querelas, quas adversus domum habuerat, utpote de rebus domini Galterii canonici sui, de villanis de casali suo fracto et si que alie intervenerant, bono animo et spontanea voluntate ob recuperandam fratrum gratiam deposuit ac dimisit spoponditque se nullam deinceips super his movere questionem. Sic ergo sopitis hinc inde universaliter omnibus querimoniis sese mutuo in gratiam et benevolentiam receperunt dominus episcopus et fratres facti, deo gratias, et fratres et amici.
Huic autem reformationi et concordie interfuerunt dominus P. Antaradensis episcopus, Kalo eiusdem ecclesie archidiaconus, frater Galterius de Berito preceptor, frater W. de Guirchia, frater Berengarius de Castello perso, frater Thomas de Charolio, frater Theobaudus de sancta Scolastica, frater Falco et plures alii.
first adaptation 21.07.2022 Jürgen Sarnowsky /
not proofread
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar