1168.00.00.

1168.
Bohemund of Antiochia makes known that he has donated certain lands and incomes to his vassall Guido Falfart; some of the rents come from pieces of land which he has given to the Templars and Hospitallers.
- Valletta, National Library of Malta, Arch. 3, 51. Original with cords for the seal. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 11, pp. 39-40.

In nomine sancte et individue trinitatis, patris et filii et spiritus sancti. Amen.

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris, quod ego Boamundus, principis Raimundi filius, dei gratia princeps Antiochenus, dono atque condono Guidoni Falfart, homini meo ligio, heredibusque suis nonam partem septingentorum bisantiorum, quos ipse habet in assisiam infra / {40} Antiochiam, quam utique partem ipse convenerat et debebat mihi dare pro terra illa et pro meo proprio, quod ego dedi Templo et Hospitali.

Insuper autem confirmo eis et concedo gastina[m], que dicitur Dendenia, quam ipse accepit in matrimonio cum uxore sua Clementia. Preterea vero dono et concedo eidem Guidoni et heredibus suis totam terram illam, que est inter predictam gastinam, Dendenia scilicet, et viam publicam, que ducit ad pontem ferri, que via est ibi meta et divisio. Ab altera autem parte, que respicit ad Antiochiam, dividit eam totus collis continuus a via predicta usque ad flumen ferri. Hec utique est de pertinentia gastine putei. Huius itaque predicte gastine Dendenie et terre illius, quam ego ei tribuo, nonam partem, quam ipse daturus erat mihi, eidem dono atque condono.

Hec omnia prescripta dono et concedo prefato Guidoni, homini meo ligio, pro bono eius servitio suisque heredibus iure hereditario habenda quiete et sine calumpnia in perpetuum possidenda. Ut autem hoc donum firmum fiat stabileque consistat, litterarum inscriptione principalisque sigiili mei impressione munio atque confirmo.

Huius rei testes sunt : Eschivardus dapifer, Willelmus Tyrel marescalcus, Petrus camerarius, Bonablus, Gaufridus Falfar dux, Paganus de Castelluz, Helyas de Laforest.

Datum est autem privilegium istud per manum Bernardi cancellarii. Anno principatus mei Vo et ab incarnatione dominica MoCoLXoVlIlo Indictione Ia.



first adaptation 21.07.2022 Jürgen Sarnowsky /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar