Johannes, Graf von Holstein, mit seinen Brüdern bestätiget die durch Kaiser Friedrich I. den Hamburgern in seinem Gebiete verliehenen Rechte. 1239. Aug. 16.
Johannes, Dei gratia Stormarie, Wagrie, Holtsacie comes, cum suis fratribus, omnibus presens scriptum uisuris in Domino salutem. Innotescimus Sam presentibus, quam futuris, quod nos illam graciam et libertatem, quam gloriosus princeps, dominus noster, Romanorum imperator Fridericus, ad petitionem aui nostri dilecti, comitis Adolfi de Scoywenborg, ciuibus nostris de Hammemborg suo priuilegiis liberaliter contulit et donauit, et postmodum idem aIus noster ipsa iura autentico suo predictis nostris hominibus dedit et constituit, et post hec dilectus pater noster Adolfus, comes Holtsacie et de Scoywenborg, omnem gratiam eis a predictis collatam libere confirmauit, nos vero omnia prefata, secundum quod eis priuilegiis sunt collata, duximus imperpetuum sepedictis nostratibus conseruare. Tali autem forma et ordinatione, qood &c. Es folgt das Privilegium Kaiser Friderich I, wie in der Bestätigung des Grafen Adolf III. vom Jahre 1190 {Q3} mit folgendem Zusatze hinter den Worten: nisi fuerit ante domum monete. Concedimus eciam ipsis, ut denarios monetariorum in pondere et puritate valeant probare et examinare. De omni autem expeditione &c. wie oben bis: tocius terre. Vt igitur omnia predicta imperpetuum robur obtineant firmitatis, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Testes sunt hii: dominus Gerardus, archiepiscopus Bremensis. Dominus Abel, dux Jucie. Henricus de Barmizstede. Godescalcus prefectus. Marquardus dictus Faber, Syricus de Prato, milites. Et consules Hammemburgenses: Helebernus, Tyderus, Vredewardus. Helperadus, laicus, et alii quam plures. Datum anno incarnationis Domini millesimo ducentesimo XXX°IX°, XVII° kalendas Septembris.Nach dem schön geschriebenen und wohlerhaltenen Originale mit anhängendem Wachssiegel. {Als Vorlage für die Digitalisierung diente der Nachdruck in HUB I, DXVI, S. 442}