Vergleich des Rathes zu Hamburg mit den Grafen von Holstein über die von diesen verpachtete Münze. 1293. April 6.

Viris nobilibus, dominis suis, Gerardo, Adolfo & Hinrico, comitibus Holtsacie et de Scouuenborg, consules Hammenburgenses seruicium debitum & honorem. Cum consuetudinis longeuique vsus non uills auctoritas hoc exposcat, ut que rationabiliter acta sunt, scripturarum testitmonio roborentur, ne propter fragilem hominum memoriam siue maliociosas calumpnancium machinationes in dubium reuocata de uia rectitudinis aliquatenus auertantur: nouerint igitur vniuersi presencia visuri, nos cum dominis nostris, comitibus Holtsacie, conuenisse de moneta eorum pro annua pensione locanda, statuisse & ordinasse perpetuo perdurandum. Videlicet quicunque monetarius eorum apud nos exstiterit, et ab eis & ipsorum ueris heredibus fuerit constitutus, seruet & teneat denarios nobiscum & per totam terram Holtsacie, ita ut duo talenta nummorm in pondere habeant perfecte et complete pondus, quo pondere marcam argenti nobiscum est consuetudinis et solitum ponderari. Et quod eadem duo talenta nummorum habeant & optineant albedinem & puritatem debitam marce argenti examinati & puri, excepto ualore dimidii Iotonis.1 Item quandocunque denarii ad examinandum tolluntur, habebit monetarius super duobus talentis quatuor denarios ad quodlibet pondus marce vnius ponderate sibi in suffragium & auxilium, honorem suum, sanitatem & uitam propriam defendendo. Preterea nulli denarii in terra Holtsacie soluentur, quin habeant in pondere & puritate similitudinem horum denariorum & equiualenciam eorumdem, si uero plus ueI minus predictis denariis ualere dinoscantar, soluant secundum eorum meritum & ualorem. Insuper si monetarius predictus aliqua nobiscum deprehensus fuerit falsitate, in premissis non iudicetur a quoquam nec aliqua sententia condempnetur, nisi dominis nostris, comitibus Holtsacie, intimatis & expectatis per tres menses, ut ad hoc personaliter ueniant uel sollempnes eorum nuncios ad nos mittant, qui de ipso indicent & faciant prout dictauerit ordo iuris. Item nullum, ut monetam pro annua pensione sibi a dominis nostris comitibus assumat, tacito aut in publico de cetero prohibere debeamus in ipsorum comitum preiudiciuin & grauamen. Amplius quicunque monetarius a dominis nostris constitutus apud nos per totam terram Holtsacie monetarius esse debet, nec in alio in aliquo loco denarios cudat aut faciat quam nobiscum, seruetque eos in pondere et puritate, sicut superius est conscriptum. Vt autem hec omnia et singula predicta robur perpetue firmitatis optineant & permaneant inconuulsa, presentes litteras conscribi fecimus et sigilli nostre ciuitatis munimine roborari. Datum anno Domini MCC° nonagesimo tercio, octaua pasche.
[1] Vergl. oben No. DXCI.
Nach der Originalurkunde, welche dem Rathe zu Hamburg in Folge des Vergleichs vom Jahre 1604 März 14 zurückgegeben ward {Als Vorlage für die Digitalisierung diente der Nachdruck in HUB I, DCCCLXVIII, S. 729}

Anmerkung zum Digitalisierungsprozess

Die Quelle wurde mittels Texterkennungsprogramm digitalisiert (Omnipage Pro 15). Aufgrund der teilweise schlechten Qualität des Druckbildes der Vorlage kommt eine automatische Texterkennung nicht ohne gründliche manuelle Korrekturen aus. Im Rahmen des OCR-Programms wurden zunächst grobe Fehler korrigiert, indem nicht eindeutig erkannte Textstellen geprüft wurden. Ein zweiter Korrekturschritt bestand im Lesen der erkannten Texte im direkten Vergleich mit den gedruckten Vorlagen, um auffällige Fehlschreibungen zu berichtigen. Auch weiterhin werden sich in den Texten Fehler finden. Der Leser hat im Rahmen dieses Wikis die Möglichkeit weitere Fehler zu beheben. Dafür dankt ihm der Autor dieser Seiten und jeder Interessierte, der in Zukunft mit den Volltexten der Quellen arbeiten wird.