Johann und Gerhard, Grafen von Holstein, verheissen, keine andere als die gegenwärtig mit Zustimmung der Hamburger und mit Willen des ganzen Landes bestimmten neuen Pfenninge für ihre Lebenszeit schlagen zu lassen. 1255. März 10.
Johannes et Gerardus, Dei gratia comites Holtsatie, Stormarie et de Scowenburg, vniuersis, ad quos presens scriptum peruenerit, in omnium saluatore salutem. Notum facimus omnibus presentibus et futuris presentem paginam inspecturis, quod nos, cum consensu1 nostrorum fidelium curitatis nostre Hammenburg et communis terre nostre uoluntate, in nostra moneta Hammenburg nouos facimus fabricari denanios, et quam diu in domnii nostri regnauerimus et vixerimus districtu, in predicta nostra moneta nullos alios denarios fabricari faciemus, quemadmodum sigillorum nostrorum munimine protestamur. Huius autem facti testes sunt: Fredericus de Haseldorpe, Hartwicus, prefectus Holtsatie, Henricus et Otto, fratres de Barmestede , Henricus de Hamme, Renmarus2 de Wedele, Johannes Pollex, Ericus de Scolsico, milites. Helpradus, Thitmarus, canonici. Consules Hammenburgensis ciuitatis: Bertrammus Esici. Bernardus de Buxtehude. Willekinus, domine Hildegundis filius. Johannes de Thuwedorpe. Dagmarus Nannonis. Wnnerus. Wolterus de Brema. Fridericus de Bruneswic. Renerus3 de Wunnesdorpe. Otto de Luneborg. Wilradus. Nicolaus de Parchem. Nicolaus Nannonis Anno de Ossenwerdere et alii quam plures. Datum anno incarnationis Domini M°CC°, quinquagesimo quinto feria tercia ante dominicam Letare Jherusalem.[1] Hier fehlt im Originale: ducentesimo [2] Lies: Reimarus [3] Lies: Reinerus
Aus dem Liber privilegiorum quadratus No. XXIV. {Als Vorlage für die Digitalisierung diente der Nachdruck in HUB I, DXC, S. 487}