Kaiser Friedrich II. bestätigt das der neuen Stadt Hamburg vom Grafen Adolf III. verliehene Privilegium. 1232. Mai.
Friderico, Dei gratis Romanorum imperatore semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod Adolfus, comes Holsacie, fidelis noster, nostro culmini supplicauit,1 quatenus concessionem iuris quam olim secundum antiquam iustitiam Lubicensium antiquam pater eiusdem comitis fecit ciuibus antique in Hamborch et indulsit in bonis et iure suo de areis, pascuis, in fructu arborum silvestrium, concessam quoque immunitatem ac libertatem thelonei spectantis ad eum in tota terra sua, et quod bis fieret ibi forum in anno, iuxta tenorem paterni priuilegii eis indulti confirmare de nostra gratis dignaremur. Nos igitur eiusdem comitis Adolfi, fidelis nostri, supplicationibus fauorabiliter inclinati, eandem concessionem, sicut idem pater eius predictis ciuibus ciuitatis antique in Hamborch secundum antiquam iusticiam Lubicensium in bonis et iure suo iuste noscitur concessionem, de areis videlicet et pascuis, fructu arborum silvestrium et immunitate thelonei spectantis ad eum in tota terra sua, et insuper de foro bis in anno faciendo prout in indulto eis eiusdem patris sui priuilegio plenius continetur, de nostra gratis perpetuo confirmamus. Ad huius itaque confirmacionis memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum fieri iussimus, maiestatis nostre sigillo munitum. Huius autem rei testes sunt: S. Moguntinus archiepiscopus, B. patriarcha Aqvilegensis. Salseburgensis et … Magdeborgensis archiepiscopi. E. Papinbergensis. S. Ratisponensis, imperialis aule cancellarius. H. Wormaciensis et ... Herbipolensis episeopi. Frisingensis electus. Abbas sancti Galli. A. dux Saxonie. 0. dux Meranie et B. Karinthie. Marchio de Baden. Marchio de Burgowe. Comes de Hortembere. Warnerius de Bollandia. Gunzulinus. G. et C. de Hoenloc. Pincerna de Winterstet. Pincerna de Clingeburc. Riccardus camerarius et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo secundo, mense Maii, quinte indictionis, imperante domino nostro Friderico secundo, Dei gratis inuictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem & Sicilie rege, anno Romani imperii eius duodecimo, regne Jerusalem septimo et regne Sicilie tricesimo quarto. Feliciter. Amen. Datum aput Utinum in foro Julii, anno, mense et indictione prescriptis.[1] Dass der Graf damals bei dem Kaiser verweilte, ersehen wir aus den in demselben Monate ausgestellten Urkunden desselben zu Pordenone und Udine. S. Pertz Legum T. II. p. 292, 294.