Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2319-Brethren 46


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23 April, 1433.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 67v.
De illis, qui non ludent cum balista
Item (et) cum super omnia – principaliter in armamentis galearum – sit multum neccessum et propitium sciendi ludere et trahere de balista, ut quilibet frater sit magis intentus ad ipsum ludendum pro adiscendo ludum et ipsum continuare, stabilitum est et ordinatum, quod quilibet frater debeat bis vel semel adminus in ebdomada ludere de balista predicta, ubi est ludus consuetus, ut videri possit et sciri, qui faciet suum debitum vel in hoc deficiet. Et qui non ludet, ut dictum est, non possit nec debeat capere aliquas pietantias, que ordinate sunt in quolibet prioratu pro fratribus conventus. Et si sic esset, quod huiusmodi fratres ludere deficientes non deberent pietantias accipere, quia in aliquibus prioratibus male solvuntur, quod non debeat frater deficiens ad ludum, prout dictum est, capere frumentum pro suo famulo. Et qui in hiis ipsum accusabit et probare poterit, capiat partem pietantiarum huiusmodi fratris deficientis vel suum frumentum loco pietantarum ipsarum.


Next Brethren 47 | Back to the Contents