Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2268-Priors 19


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23 April, 1433.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 66v.
De communibus sigillis prioratuum
Item sicut per nos et predecessores nostros fuit stabilitum et maxime provisum ad custodiam et conservationem sigillorum comunium cuiuslibet prioratus, que fuerunt posita in custodia quatuor preceptorum, et ut ad audientiam nostram pervenit in aliquibus locis – sicut principaliter in Anglia – de hoc sit male usum, addemus dictis stabilimentis, quod decreto [read: de cetero] de dicto sigillo comuni dictorum prioratuum nihil bulletur usque ad capitulum provinciale vel congregationem in presentia fratrum et procerum existentium in dicto capitulo vel congregatione; et quod ponatur in custodia sub sigillis preceptorum existentium in dicto capitulo provinciale vel maioris partis ipsorum.


Supplemented by the chapter general at Rhodes 17 November, 1478.

NLM Arch. 283 (register of the chapters general), fol. 183r-v.
De sigillo prioratuum Anglie et Alamannie
Utilitati religionis nostre omni cogitatu providere tenemur. Cum itaque acceperimus in prioratibus Anglie et Alamanie plerumque sigillis communibus sinistre usum fuisse in non parvum dicti ordinis detrimentum, idcirco stabilimus, quod sigillum prioratuum Anglie et Alamannie diligenter conservetur sub sigillo priorum et quatuor preceptorum dictorum prioratuum ydoneorum et aptorum, qui anno quolibet in capitulo provinciali eligantur. Quibus quidem sigillis prioratuum nichil possit sigillari, firmari et valorari nisi in capitulis provincialibus et presentibus dictis quatuor deputatis preceptoribus. Qui quidem quatuor deputati se subscribere debeant in obligacionibus tantum que sigillabunt. Et si comperiatur in decessu preceptorum dicti prioratus, qui dictas obligaciones aliquibus personis fecissent, huiusmodi debita non esse soluta, deputati et subscripti preceptores in dictis obligacionibus ad solvendum dicta debita teneantur, et pro huiusmodi satisfaccione eorum preceptorie obligate censeantur, quousque debita ipsa exsoluta fuerint, ne quovismodo in detrimentum thesauri existant.


Next Priors 20 | Back to the Contents