Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2254-Priors 5


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Montpellier 23 October, 1330.

NLM Arch. 69, fol. 15r.
De recordationibus capituli [generalis] supradicti [...].
Item recordatum est et preceptum pariter in capitulo generali, quod quilibet baylivus seu prior per generale capitulum facere debeat regestra duo de valore omnium baiuliarum tocius sui prioratus, tam capitis quam membrorum cuiuslibet, per se, quorum regestrorum unum magistro et conventui ultra mare destinet, reliquum vero in eorum prioratibus remaneat et cum diligentia observetur.


Cf. the French version of the documents of the chapter general in Tipton, p. 306.


Repeated and supplemented by the chapter general at Rhodes 19 September, 1420.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol.52v.
De registro prioratuum et preceptoriarum fiendo.
Item dudum multum discrete stabilitum fuit per magistrum Hugonem Revel [s. Syn. (III) prior. 2], quod quilibet prior de ultramare debeat habere unum registrum, quod suo confinet in secreto et in eo contineantur redditus, terre, vinee et prata sui prioratus, cuius registri copiam debeat habere quilibet baiulius a suo priore, videlicet ad quantum ascendet et requiret sive pretendatur eius baiulia, et postmodum per magistrum Elionem de Villanova, quod quilibet prior aut baiulius factus seu constitutus per generale capitulum teneatur facere duo registra de et supra valore omnium baiuliarum et totius prioratus tam in capite tam in membris, et unumquodque distincte et per se, quorum registrorum alterum debent [et] tenentur mittere magistro et conventui et aliud retinere et conservare in suis prioratibus. Cumque duo predicta stabilimenta preterito tempore non bene fuerint observata, propter quod grande damnum perpessa est relligio, per hoc presens generale capitulum recordatum, stabilitum et preceptum est in virtute sancte obedientie, quod amodo ad effectum secundum suam formam et tenorem ducantur, hoc adiuncto, quod similiter omnes carte seu littere utiles religioni vel earum duplum seu transcriptum sub autentica significatione seu vidimus ponantur erga priorem cum dictis registris in suo secreto. Quod secretum ipsius prioris per hoc generale capitulum declaratur debere esse in fortiori et securiori platea, fortalitio seu stantia quam prefatus prior habeat timore perditionis earumdem.


Supplemented again by the chapter general at Rhodes 23 April, 1433.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 65v-66r.
De registris prioratuum et computis preceptoriarum.
Item ad huc in nostro conventu Rodi possimus habere notitiam ut rationem cuiuslibet preceptorie nostre religionis ac membrorum, bonorum, censuum, reddituum, appendicum et valorem ipsarum ad evitandum et clare cognoscendum iniuriam [lies: iniurias], que aliquotiens sortuntur et moventur propter dicta membra dicens quidem quedam cuidem pertinere preceptorie et alia alteri – quamvis per predecessorem nostrum magistrum Elionem de Villanova olim fuisset stabilitum, quod quilibet prior et bailivus per capitulum debeat facere duo registra continentia [valorem] omnium baiuliarum et preceptoriarum sui prioratus tam in capite quam in membris nominatim, quodlibet per se, quorum registrorum debeat unum mandari huc nobi(li)s magistro et conventui, et aliud debeat custodire in suo prioratu vel baiuliatu –, adiungimus ipsi stabilimento precipientes ipsum penitus observari, quod, quando dicta registra offerentur et erunt in thesauro posita, scriptor debeat omnia redigere et ponere in uno volumine. Etiam similiter – ut sciamus, quomodo vivere debeamus, et [lies: possimus] cognoscere introitus sive entratas pertinentes nostro communi thesauro ac illos preceptores, qui faciunt debitum suum ut boni religiosi bene solvendo suas responsiones et debita, et punire non solventes secundum tenorem nostrorum stabilimentorum et recuperare arreragia, que debentur – quod receptores prioratuum, ut supra stabilitum est et ordinatum, debeant sub penis suprascriptis mandare huc quolibet anno copiam suorum computorum, et teneatur dictus (testis) scriptor thesauri ipsos copiare et ponere computa seu copiam eorum in quodam libro seu volumine. Que computa seu ipsorum copiam bailivi conventus debeant videre et quolibet anno semel visitare, ut possint scire redditus thesauri et cognoscere, qui debebit vel fecerit suum debitum pro remediando et bonam executionem in hoc ponendo.


Next Priors 6 | Back to the Contents