Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2228-Bailiffs 26


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23 November, 1440.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 72r.
Reformatio facta super officio tricopolerii [read here and in the following: turcopolerii].
Item quia aliquando consuetum fuit uti contrario rationis in isto casu, stabilitum et ordinatum est per auctoritatem presentis capituli generalis, quod in futurum non liceat tricopolerio aut suo locumtenenti de facto proicere aliquem tricopulum de suo officio, sed si ipsum invenerit errasse et defecisse, debeat ipsum suspendere a dicto officio et dicere sibi rationem, quare suspendit eum. Et teneatur dictus tricopolerius advisare tricopulum et dare ei terminum x dierum in presentia testium fidedignorum, quod debeat comparere coram magistro ad dicendum iura sua. Aliter elapsis dictis x diebus et non facta alia determinatione per magistrum et consilium suum teneatur tricopulus pro expulso, et tricopolerius possit providere de altero loco sui.


Next Bailiffs 27 | Back to the Contents