Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis
based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
2214-Bailiffs 12
--> French version
--> Latin version
Enacted by the chapter general at Rhodes 23-24 May, 1428.
BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 58r.
De computis sive officiis preceptorum volte, guerri [!] et parve preceptorie
Item stabilitum est, quod sicut thesaurarius quolibet anno tenetur eius computa reddere in presentia magistri et bailivorum, quod nunc in antea in ea forma preceptores de volta, traverii et parve preceptorie teneantur et debeant quolibet mense reddere computa eorum. Et quilibet per se ostendere debeat magno preceptori eorum residua, ad hoc, quod, si casus requireret, provideatur in eis, prout erit necessarium. Et si in dictis offitiis et offitialibus reperitur deceptio in aliquem modum, privetur in perpetuum de omnibus beneficiis nostre religionis de gratiis, de beneficiis, videlicet quod non possit obtinere preceptorias per quinque annos computando a die dicte privationis. Ordinamus etiam, quod solutiones fiende per preceptorem volte omnibus laborantibus hominibus in dicta volta facient in presentia magni preceptoris, si interesse possit, vel thesaurarii in absentia magni preceptoris.
Next Bailiffs 13 | Back to the Contents