Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis
based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
2202-Master 16
--> French version
--> Latin version
From the usances, before 1303.
NLM Arch. 69, fol. 29v.
Secuntur licencie soli magistro aut eius locumtenenti pertinentes
Primo tenendi proprium de rauba et de alio arnesio. Item eundi in peregrinagium. Item comedendi in villa aut in civitate. Item quod frater possit in platea sua stare per iii dies. Item quod frater in platea sua extra palacium comedere possit. Item quod fratres possint ire et redire de partibus ultramarinis. Item ieiunandi et abstinendi. Item faciendi fratrem hospitalis. Item comedendi carnes in xl sancti Martini. Item impertiendi licenciam baylivis ad omnes res. Cum aqua fratribus comendatur post pulsationem campane et fratres sunt in palacio, nemo nisi magister illam parcere potest. Eis fratribus eciam in iusticia positis nemo pitanciam facere potest nisi magister, si in palacio personaliter magister existat, si autem in palacio magister non sit, magnus preceptor vel marescalus aut unus ex baylivis per capitulum, et si unus ex baylivis per capitulum non existat, ibidem prior ecclesie illam facere potest. Nullus eciam potest fratrem servientem armorum facere nec privare nisi magister. Eciam si frater vult reddere arma sua propter senectutem aut propter debilitatem, magistro aut alii[s] de eius licentia reddere illa debet. Magister potest facere aquam comandari baylivis, alius vero nequaquam. Si magister iniungit alicui fratri, ut plantam faciat de alio de aliqua re, in qua defecit, frater plantam faciens pro magistro, si frater alius iusticia dignus reperiatur, illam sibi parcere non potest sine licentia nisi magister. Nullus potest fratri de aqua deserviri ad mensam, si silencium non teneat, nisi magister, si sit presens. Nemo fratrum absque comunione manere potest sine licentia magistri. Est insuper usitatum, quod, cum magister seu superior aliquis vult tenere consilium, ipse debet primo baylivos vocare et comuniter ex fratribus antiquioribus cuiuslibet lingue.
With different small variants in Cart., 2, no. 2213, §89, p. 548sq. (French), there according to BNF Ms. franç. 6049 (c. 1303), and BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 103r (Italian).
Next Bailiffs 1 | Back to the Contents