Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2110-Treasury 14


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23-24 May, 1428.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 58r.
Quo perveniant baliste fratrum decedentium
Item quia inimici fidei catholice in presenti tempore habent maiorem audaciam et sunt in maiore quantitate quam tempore preterito, est nobis necessum diligentissime et cum cura maxima castra et fortillitia religionis in partibus marinis providere et munire armis pro eorum defensione et offensione inimicorum, est stabilitum, quod ex nunc in antea omnes baliste fratrum morientium citra mare de corno et martineto cum cornis et martinetis applicentur thesauro et bullentur bulla magni preceptoris et ponantur in una turri in custodia, cuius turris magister habeat clavem solus, causa distribuendi pro defensione dictorum fortilitium et non aliter.


Next Treasury 15 | Back to the Contents