Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis
based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
2031-Reception 21
--> French version
--> Latin version
From the usances, before 1303.
NLM Arch. 69, fol. 31v-32r
Quemadmodum fieri et recipi debeat ille, qui requirit esse confrater hospitalis.
Cum autem vir aliquis probus requirit esse confrater hospitalis, magister aut preceptor seu ille, qui eum debet recipere in confratrem, debet fratres facere congregari. Quibus accersitis in unum ille, qui confrater esse cupit, debet venire ad presentiam eorundem, et ille, qui eum debet recipere in confratrem, debet pro missali mandare, et ille positis manibus supra librum sibi promitere debet, quod inantea pro posse domum hospitalis et fratres in omnibus diliget et a cunctis malefactoribus illas toto posse defendet et bona domus eiusdem servabit, et si nequibit illas defendere et servare, id fratribus domus pandet; ac quod, si aliquam religionem ingredi voluerit, religionem hospitalis intrabit, et si nullam religionem in vita voluerit intrare, solebat promitere, quod in fine relinquet, ut sepeliatur in cimiterio hospitalis, verum quia decretalis hoc sub pena excommunicationis prohibet, igitur sue discrecioni relinquatur nisi forte portare vellet habitum cum signo tau, ut in Sicilia assuescunt; necnon quod in sue confraternitatis recognitionem in festo sancti Iohannis Baptiste rem aliquam dabit domum annuatim. Cum autem hec promiserit confrater, ille, qui eum receperit, dicere debet sibi: ‚Ob promissionem, quam vos deo et domine nostre ac domino meo sancto Iohanni Baptiste et dominis nostris infirmis fecistis, nos recipimus vos et animas vestram ac parentum vestrorum participes in missis, matutinis, vesperis et in omnibus aliis piis bonis, que facta fuerunt in nostra domo a die, qua fuit primitus instituta, et cotidie fiunt ac fient in eadem per universum orbem usque ad diem iudicii, et dominus noster dignetur vobis partem talem conferre, qualem unusquisque nostrorum sperat habere’. Quibus dictis fine facto ipse debet sibi pacem prebere et consimiliter omnes fratres, qui erunt inibi presentes. Deinde vero nomen eius in libro confratrum reddigatur in scriptis et id, quod dare promiserit annuatim in recognitionem sue confraternitatis.
Each time without reference on the decretal limiting the right for burial and the special practice in Sicily in: Cart., 2, no. 2213, §122, p. 557sq. (French), there according to BNF Ms. franç. 6049 (c. 1303), and: BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 106v-107r (Italian).
Next Reception 22 | Back to the Contents