Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1428-Stabilimenta1493-Alienationes 1


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
i.(a) De alienationibus non faciendis

Satis caute provideri non potest, ne alienationes et distractiones prediorum ordinis nostri fiant, circa quod non pauce sanctiones edite sunt et promulgate, [126r] quibus huiusmodi alienationes prohibentur. Est tamen nonnullorum tanta insolentia et contumacia, qui obedientie iugo reiecto contravenire in dedecus religionis nostre et grave preiudicium presumunt. Itaque stabilimentis inherentes et cautius providentes iubemus et prohibemus sub poena privationis preceptoriarum atque beneficiorum prioribus, castellano, baiulivis, preceptoribus et fratribus ordinis nostri – ubilibet constitutis tam in capitulo quam assemblea provinciali vel extra –, ne aliquo modo presumant consultare et tractare de alienationibus, hypotecationibus, distractionibus, transportationibus aut donationibus in emphiteosim(b) aut in perpetuum sub quacunque verborum et conditionum forma de preceptoriis, prediis, proprietatibus, locis et possessionibus, cuiuscunque conditionis fuerint et qualitatis. Quod si contrafecerint et de his convicti fuerint, eo ipso cadant in privationem preceptoriarum seu beneficiorum, quarum provisio ad magistrum et conventum Rhodi devolvatur et de eisdem(c) provideatur. Quod si conventualis frater fuerit, perdat antianitatem. Et nihilominus de tali excessu contrafaciens accusabitur et convincetur, cuius accusationis facultatem cuilibet impune concedimus, personaliter citetur ad respondendum super his, quo iusticia ad severitatem fieri possit. Attamen non interdicitur facultas et auctoritas prioribus et castellano Emposte pro patria consuetudine dandi et concedendi in capitulo provinciali ad annum censum, possessiones, predia et proprietates, que parum aut nil utilitatis et commodi preceptoriis et religioni redderent, ut meliorentur et augerentur, dum tamen fiant ad tempus predifinitum, quod non excedat annos xxviiii sed pro minori tempore, quibus preteritis talia, que ad censum annuum data fuerint, ad preceptorias et religionem cum melioramentis redeant et revertantur.(d)

Laus DEO.(e)

Finis.(f).


(a) In Salamanca 1534 no. 10 of the chapter De alienationibus.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. emphiteosin.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. isdem.
(d) In Venice 1495 follows: G. Scaoursin [!] vicecancellarius, colophon, scheme of quires; in Ulm 1496 follows Guillielmus Caoursin Rhodiorum vicecancellarius et secretarius manu propria subscripsi, colophon, scheme of quires; the following page with woodcut and the inscription Guillelmus Caonrsin [!] Rhodiorum vicecancellarius compilator stabilimentorum.
(e) Venice 1495, Ulm 1496 missing.
(f) Venice 1495, Ulm 1496 missing .

Next --- | Back to the Contents