Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1424-Stabilimenta1493-Collationes 1


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
i.(a) De resignatione preceptoriarum

Indecens et absurdum admodum dignoscitur, quod fratres nostri preceptorias, prioratus, baiuliatus et beneficia ordinis nostri resignent aliter quam in manibus magistri, qui superior est in ordine. Quare stabilimentis per nostros predecessores cautum est, ne tales resignationes fiant, aliter nulle censeantur. Tamen, quia poena contrafacientibus non est adiecta, ideo statuimus, quod, qui tales resignationes fecerit et perpetraverit(b) contra formam stabilimentorum, eo ipso poenam privationis preceptoriarum et beneficiorum, que possidebit, incurrat. De quibus per magistrum et conventum provideatur monitione citationeque reiecta, quando de resignatione non rite patrata constiterit. Et nihilominus resignationes contra formam stabilimentorum nulle censeantur.


(a) In Salamanca 1534 no. 31 of the chapter De collationibus.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. perpetrarit.

Next Stabilimenta1493-Collationes 2 | Back to the Contents