Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1416-Stabilimenta1493-Thesaurus 6


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
vi.(a) De iure passagii exolvendo per fratres

Quia plerunque suborte(b) sunt differentie et suboriri possent ratione antianitatum datarum(c), eapropter indemnitati nostri communis thesauri consulentes et lites sopire cupientes stabilimus, quod antianitates et provisiones, que dantur et fiunt ad preceptorias vacaturas, non sint in preiudicium nostri communis thesauri iurium, mortuariorum, vacantium et spoliorum et onerum impositorum et imponendorum nec etiam in preiudicium collationum preeminentie magistralis et camerarum magistralium necnon donationum preeminentie prioralis, que in suo robore secundum formam stabilimentorum et concordias habitas persistant. Quodque fratres, qui assequuti fuerint prioratus, castellaniam Emposte et preceptorias vel baiuliatus in vim dictarum antianitatum, in termino unius anni a die assequutionis huiusmodi litteras confirmatorias a magistro et consilio ordinario obtineant.


(a) In Salamanca 1534 no. 46 of the chapter De thesauro.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. subrote.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. daturum.

Next Stabilimenta1493-Thesaurus 7 | Back to the Contents