Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1414-Stabilimenta1493-Thesaurus 4


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
iiii.(a) De solvendo iure vacantis et mortuarii per eos, qui possident membra preceptoriarum pro tempore vacantium

Inter cetera ordinis nostri negocia summa cura invigilandum est, ut iura nostri communis thesauri nullo pacto defraudentur. Eapropter huic incommoditati obviare cupientes stabilimus, quod quotienscumque, quandocunque, semel vel pluries prioratus, castellania Emposte vel preceptorie per obitum possidentium vacabunt, quod membra, que ex predictis fuerint aut eisdem dependent, et qui possidebunt solvere teneantur iura mortuariorum et vacantium pro rata valoris membrorum, quemadmodum beneficia vacantia, totiens quotiens vacaverint, solvere tenentur abrogatis quibuscunque consuetudinibus et stabilimentis in contrarium facientibus. Non enim licitum est communem thesaurum tali affici incomodo. Si qui autem talia iura exolvere contradixerint aut renuerint seu distulerint, eo ipso intelligantur [122r] privati dictis membris, que ad suum caput revertantur. (b)Et nihilominus talia membra ad dicta iura mortuariorum et vacantium teneantur.(b) Decernentes, quod in litteris et bullis provisionum membrorum debeant expresse reservari iura thesauri et mortuarii et vacantis, et etiam(c) si non reservarentur, tamen intelligantur implicite reservata et ad ea tenentur.


(a) In Salamanca 1534 no. 44 of the chapter De thesauro.
(b) Added above the line.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. talia.

Next Stabilimenta1493-Thesaurus 5 | Back to the Contents