Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1410-Stabilimenta1493-Prologus


[120r] Bulla stabilimentorum capituli generalis Mcccclxxxxiii.

FRATER Petrus Daubusson miseratione divina sacrosancte Romane ecclesie sancti Adriani diaconus cardinalis ac sacre domus hospitalis sancti Ioannis Hierosolymitani magister humilis pauperumque Iesu Christi custos et nos baiulivi, priores, preceptores et fratres capitulum generale celebrantes universis et singulis tam presentibus quam futuris nostras huiusmodi litteras visuris, audituris et lecturis salutem in eo, qui est omnium vera salus.

Solent rerum publicarum magistratus pro temporum qualitate prudenter statuta condere atque promulgare, quibus bonis premia, malis supplicia proponuntur. Nos quoque maiorum vestigiis inherentes stabilimenta capitulari auctoritate edere solemus, ut honore et comodo religionis nostre consulatur. Nuper itaque in capitulo generali stabilimenta edita sunt, quorum series hec est: De solutione iurium thesauri etc.

In cuius rei testimonium bulla nostra communis plumbea presentibus est appensa. Datum Rhodi durante nostro generali capitulo die quinta mensis Augusti anno ab incarnato Christo Iesu domino nostro millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio.


Next Stabilimenta1493-Thesaurus 1 | Back to the Contents