Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1403-Alienationes 9


    Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
viiii. De possessionibus acquirendis per fratres et de his non alienandis

Ne magistratus suis iuribus, quibus semper usus est, defraudetur – viso etiam quod fratres ex voto obedientie atque tenore stabilimentorum non possint iniussu et absque licentia magistri venditiones aut donationes facere et exequi –, eapropter stabilimus, quod de cetero omnes et singuli fratres, qui in Rhodo, Langone et castello(a) sancti Petri acquirent quovis titulo aut ement possessiones, domos, predia, territoria, vineas et bona stabilia, teneantur solvere iura censivarum solitarum magistratui, et quod tales possessiones, predia, domos et bona stabilia nullo pacto possint vendere, alienare, donare, legare ad pias causas vel aliter de eis disponere absque expressa licentia et consensu magistri pro tempore existentis, que scripto constet autentico. Quicquid autem contra huiusmodi ordinationem factum fuerit, nullius roboris et momenti esse censeatur.(b)


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. castellano.
(b) In Ulm 1496 follows a woodcut with the inscription Arrendatio.

Next Arrendationes 1 | Back to the Contents