Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1391-Collationes 27


    Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxvii. Quod non(a) fiant donationes membrorum et prediorum secularibus personis

Indemnitati ordinis nostri pro virili parte consulere cupientes statuimus, quod priores et castellanus Emposte in capitulis sive assembleis provincialibus vel extra etiam preceptores et fratres preceptorias, membra, predia aut possessiones prioratuum, castellanie Emposte seu preceptoriarum secularibus aut aliis personis extra nostrum ordinem degentibus, cuiusvis conditionis fuerint, nullo pacto conferre aut permutare, cambiare cum eis possint. Nam ipsis id agendi potestatem et auctoritatem denegamus atque interdicimus. Si autem aliquis contrafecerit, preceptoriis et beneficiis eo ipso privatus censeatur. Et per decennium alias consequi non posset. (b)Et nihilominus collatio, donatio aut permutatio sive cambium nullius valoris existat(b).


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(b) Added to the original statute.

Next Collationes 28 | Back to the Contents