Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1384-Collationes 20


    Frater Iacobus de Milly(a) magister
xx. Quod prior conferre potest preceptoriam collationi sue spectantem alicui preceptori, qui resignet preceptoriam, quam demum prior conferre potest.

Ut cuilibet favor comunicetur, gratie enim sunt comunicande, et equidem bonum quanto comunius tanto melius. Idcirco statuimus, quod preceptoriam ad collationem priorum secundum formam stabilimentorum vacantem priores et castellanus Emposte alicui preceptori preceptoriam tenuioris(b) [114r] valoris tenenti conferre poterint. Qui quidem preceptor primam preceptoriam in posse prioris resignet et eam, quę sibi conferetur, sub eo titulo, quo primam tenebat, possidere debeat. Resignatam quoque in posse prioris preceptoriam prior ipse alteri conferat. Et ille, cui conferetur, ipsam de gratia prioris teneat, salvis semper comunis thesauri iuribus.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 Mily.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. tenuvioris.

Next Collationes 21 | Back to the Contents