Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1370-Collationes 6


    Frater Raymundus Berengarii magister
vi. Quod preceptorie conferantur ancianis et benemerentibus

Dignum profecto censetur, ut, qui obsequiis religionis nostre insistunt assiduoque vigilant, laborum premia quandoque consequantur. Sublato enim premio obsequium omne intereat necesse est. Nullus quoque sane mentis operi vacat nisi premio preposito. Itaque statuimus, quod preceptorie ordinis nostri, que premia fratrum nostrorum esse censentur(a), quibus adiuti vitam agant virtuosam et obsequiis prestandis ardentiores reddantur, per magistrum et conventum Rhodi fratribus ordinis nostri ancianis ac benemerentibus dentur atque conferantur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. censetur.

Next Collationes 7 | Back to the Contents