Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1365-Collationes 1


(a)De collationibus.(a)

    Frater Elyonus(b) de Villanova magister
i. In quoto anno professionis frater adipisci possit preceptorias

Qui enim regimini administrationique preceptoriarum preficiuntur deputanturque, merito de statu et(c) ordinis observantiis notitiam prius habere convenit, ne per rerum inexperientiam inutilis administratio proveniat, et inde preceptoriis(d) detrimentum contingat. Hinc sapienter sancitum est, quod nullus frater religionis nostre, cuiusvis conditionis fuerit, preceptoriam de gratia aut de cambimento aut quovis alio titulo ullo modo habere seu adipisci possit, nisi, postquam habitum ordinis nostri assumpserit et professionem fecerit, tres annos in conventu Rhodi moram traxerit aut quinque annos habitum extra conventum ipsum gestaverit, dum tamen in eo termino annorum quinque semel in conventu Rhodi presens fuerit ac ius passagii exolverit et non aliter.


(a) Ms. in capital letters.
(b) Salamanca 1534; Ms. Guilelmus; Venice 1495, Ulm 1496 Guielmus.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(d) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 preceptoris.

Next Collationes 2 | Back to the Contents