Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1362-Electiones 18


    Frater Baptista de Ursinis magister
xviii. De electione capitanei castelli sancti Petri

Egregium quidem facinus predecessores nostri agressi sunt, cum castellum sancti Petri in Asia Minori, que Turco Christianorum inimico nostra etate paret, invito hoste armis et vi propulsato condere et erigere non formidarunt. Ex cuius constructione decus et commodum Christianę religioni partum est. Vexilla enim sacratissime crucis in Tur-[108r]corum dictione conspiciuntur. Non pauci quoque captivorum Christicolarum tyrannidis iugo submissorum quotannis(a) refugio huius arcis ad fidem catholicam revertuntur laresque proprios revisunt. Omni igitur ope, studio et diligentia circa dicti castelli munitionem vacandum est. Quapropter magister et consilium ordinarium, cum de preficiendo huic castello capitaneo consultabunt, diligenter considerent, ut religiosum expertum et probate militie ad huius tuitionem in capitaneum deligant, ipsamque arcem machinis balistis et his, que usui in bello esse possunt, pariter commeatibus(b) muniant et pro temporum qualitate defensoribus et presidiis tuitioni huius adhibitis loco consultant. Semper quoque per terminum unius anni ante vacationem capitaneatus castelli de alio capitaneo provideant. In cuius quidem capitanei designatione et electione non servetur ordo seu turnus linguarum, sed indifferenter ex omnibus linguis illum, qui mature etatis et probitatis visus fuerit, castello preficiatur dictumque officium capitaneatus pro termino unius, duorum aut trium annorum ad plus detur, prout magistro et consilio benevisum fuerit, et quemadmodum temporum et rerum qualitas expostulabit. Itaque pro maiori termino quam triennio dari non possit sed bene pro minori.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. quotanis.
k (a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. comeatibus.

Next Electiones 19 | Back to the Contents