Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1346-Electiones 2


    Frater Nicolaus Lorgne magister
ii. Quod in loco, ubi fit electio magistri, non deferantur arma

Libere quidem debent esse electiones nec in his celebrandis minę proponende sunt, ut unusquisque libero iudicio utatur. Caveant igitur fratres, ne in loco, ubi electio magistri celebratur, dum fieri debet electio, arma gestare presumant. Si quis autem contrafacere presumat, suffragio electionis privetur. Et si de eo plancta(a) fiat, habitum perdat.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. planctam.

Next Electiones 3 | Back to the Contents