Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1325-Fratres 52


    Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
lii. De incessu et deambulatione fratrum in conventu Rhodi

Omnis quidem honestas in religiosis(a) observanda est. Ideo volumus et stabilimus, quod fratres de cetero non possint deambulare et exire castellum Rhodi nisi de licentia magistri vel manescalli urgente causa vel rationabili inter horas campane prandii et coenę, sed eo tempore diei versentur inter portas et muros castelli conveniantque in circo sive lobia conventus et ibi utantur ludo baliste. Ad quod exercitium compellantur per manescallum et aliquod aliud exercitium armorum, quo usus bellicos discant, quibus in necessario eventu conflictus fidem tueant(b) facilius. Sed ante campanam prandii et post campanam coene possint exire castellum ipsum circumeundo vel supra menia ambulando aut exeundo usque ad ecclesiam sancti Sebastiani. Civitatem autem lustrare aut intrare non possint nisi semper equestres aut bini et bini et filius arnaldus in comitiva antiani adminus trium annorum. Qui contrafecerit, plectatur et puniatur poena quarantenę, cuius solemnitates observent sedendo et comedendo in terra, a benedictione prandii vel coene usque gratias et alia adimplendo secundum antiquum ritum.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. religionis.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. teneant.

Next Fratres 53 | Back to the Contents